라틴어 문장 검색

nos dicimus 'per undas labitur', illi dicebant 'perlabitur undas'. item 'per forum curro' et 'percurro forum'. notandum plane quod plerumque suum regit casum, plerumque ad ablativum transit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1474)
ita reconditas exquisitasque sententias mollis et perlucens vestiebat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 2:1)
non est enim aetheris ea natura ut vi sua stellas conplexa contorqueat, nam tenuis ac perlucens et aequabili calore suffusus aether non satis aptus ad stellas continendas videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 54:5)
per quas lapsus cibus in hoc ipso loco in eam venam quae cava appellatur confunditur perque eam ad cor confectus iam coctusque perlabitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:4)
Etenim illud ipsum, quod honesturn decorumque dicimus, quia per se nobis placet animosque omnium natura et specie sua commovet maximeque quasi perlucet ex iis, quas commemoravi, virtutibus, idcirco illos, in quibus eas virtutes esse remur, a natura ipsa diligere cogimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 42:4)
ex hoc et nostrorum opinione Romulus in caelo cum diis agit aevum, ut famae adsentiens dixit Ennius, et apud Graecos indeque perlapsus ad nos et usque ad Oceanum Hercules tantus et tam praesens habetur deus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 28:1)
nunc perlucenti circumdata corpus amictu mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:14)
Non illas pluma levavit, sustinuere tamen se perlucentibus alis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:12)
salientia viscera posses et perlucentes numerare in pectore fibras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 30:7)
et vastas aperit syrtis, et temperat aequor, atque rotis summas levibus perlabitur undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 12:4)
ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 26:3)
quod intelligimus quodque a dicentibus desideramus, id erit, quod ante omnia bonitate commendabitur, non mite ac placidum, sed plerumque blandum et humanum et audientibus amabile atque iucundum, in quo exprimendo summa virtus ea est, ut fluere omnia ex natura rerum hominumque videantur utque mores dicentis ex oratione perluceant et quodammodo agnoscantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 86:1)
qui non modo ut sint ordine collocati, laborandum est, sed ut inter se vincti atque ita cohaerentes, ne commissura perluceat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 280:2)
perlucet, si diligenter inspexeris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 18:7)
Quaedam nostra demum prodisse memoria scimus, ut speculariorum usum perlucente testa clarum transmittentium lumen, ut suspensuras balneorum et inpressos parietibus tubos, per quos circumfunderetur calor, qui ima simul ac summa foveret aequaliter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 25:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION